- PACHYNUS
- PACHYNUSsive et melius Pachynum, unum ex tribus Siciliae promontoriis, Peloponnesum spectans, abaeris crassitudine, ut vulgo creditur, nomen habens. Nam παχὺ, pingue et crassum sonat. Bochart. vero l. 1. Chanaan, c. 29. ab ebraeo bachon, seu Bacchum deducit, quae vox Tyriis speculam signif. B. et P. permutatis. Pachynus enien turrim habet speculam in mare preminentem, uti loquitur Fazellus, Dec. l. 5. c. 1. Vulgo Capo Passaro, estque in ora Orientali Siciliae, ubi ad Austrum vergit, 60. milliar. a Melita insula, in Boream, 140. a Peloro in Meridiem. Baudrand. Quantitatem priorum syllabarum pro licentia sua variant Poetae. Dionysius primam corripit et secundam,Α῎κρα δὲ οἱ Πάχυνός τε Πελωρίς τε Λιλύβη τε.Idem alibi secundam produxit,——— Καὶ μέχρι πολυκλύςτοιο Παχύνου.Virg. itidem priorem brevem fecit, Aen. l. 3. v. 429.Praestat Trinacrii metas lustrare pachyni.Quam tamen Ovidius producere non dubitat, Met. l. 13. v. 726.E quibus imbriferos versa est Pachynos in Austros.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.